monumenta.ch > Augustinus > 27
    >>> IN PSALMUM XXVIII. Psalmus ipsi David, consummationis tabernaculi.

IN PSALMUM XXVII. Ipsius David. APPARAT EINBLENDEN

1 Ipsius mediatoris vox est, manu fortis in conflictu passionis. Quae autem videtur optare inimicis, non malevolentiae votum est, sed enuntiatio poenae illorum: sicut in Evangelio civitatibus in quibus miracula cum fecisset, neque credidissent ei, non malevolentia optat quae dicit, sed quid eis immineat praedicit.
2 Ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne sileas a me: ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne separes unitatem Verbi tui ab eo quod homo sum. Nequando sileas a me: et cro similis descendentibus in lacum: ex eo enim quod aeternitas Verbi tui non intermittit unire se mihi, fit ut non sim talis homo quales sunt caeteri, qui nascuntur in profundam miseriam saeculi huius, ubi tanquam sileas, non cognoscitur Verbum tuum. Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum: dum crucifigor, ad eorum salutem, qui credentes fiunt templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo. Cum his qui mihi dicunt: Scimus quia a Deo venisti magister. Mala autem in cordibus suis: mala autem loquuntur in cordibus suis.
4 Da illis secundum opera ipsorum: da illis secundum opera ipsorum, quia hoc iustum est. Et secundum malignitatem affectationum ipsorum: mala enim affectantes, bona invenire non possunt. Secundum opera manuum eorum da eis: quamvis aliis ad salutem valeat quod fecerunt, secundum opera tamen voluntatum illorum da eis. Redde retributionem eorum ipsis: quia pro veritate quam audiebant, voluerunt fallaciam retribuere; fallacia ipsorum ipsos fallat.
5 Quoniam non intellexerunt in opera Domini: et unde manifestum est hoc eis accidisse? Hinc scilicet, quoniam non intellexerunt in opera Domini: haec ipsa nimirum iam retributio fuit, ut quem malevolo animo hominem tentaverunt, non cognoscerent Deum quo consilio incarnatum Pater misit. Et in opera manuum eius: nec moverentur ipsis visibilibus operibus, quae porrecta sunt usque ad oculos eorum. Destrues illos, et non aedificabis eos: nihil mihi noceant, sed nec conantes rursus adversus Ecclesiam meam erigere machinas aliquid valeant.
6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
7 Dominus adiutor meus et protector meus: Dominus adiuvans tanta patientem, et immortalitate protegens resurgentem. In ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Et refloruit caro mea: id est, et resurrexit caro mea. Et ex voluntate mea confitebor illi: unde iam consumpto mortis metu, non timoris necessitate sub Lege, sed libera voluntate cum Lege confitebuntur illi, qui credunt in me; in quibus quia ego sum, ego confitebor.
8 Dominus fortitudo plebis suae: non illa plebs ignorans iustitiam Dei, et suam volens constituere. Non enim per se fortem se putavit; quia Dominus fortitudo plebis suae, in huius vitae difficultatibus cum diabolo dimicantis. Et protecter salutarium Christi sui est: ut eam salvam factam per Christum suum, post fortitudinem bellicam, immortalitate pacis ad ultimum protegat.
9 Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam. Interpello igitur, postquam refloruit caro mea, quia dixisti, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam; Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam: quia omnia mea tua sunt. Et rege illos, et extolle illos usque in saeculum: et rege illos in hac temporali vita, et in aeternam hinc tolle illos.